Spiritual Experiences n. 5766

Previous Number Next Number See English

5766.

Vidi quod facies plurium conversae essent ad unum, qui non talis erat, sed qui non cogitavit de mundo sed de coelo, et non de se sed de Divino, imprimis Domino, et qui credidit quod nihil potestatis haberet ex se sed ex Domino, eo viso usque ad millia millium ita infensi sunt, ut se conjunxerint omnes ad illum cruciandum multis modis; ita se manifestabant quali animo essent contra Divinum et Dominum, omnes illi notati, qui erant
[5766] 1/2. super aliquibus montibus ad multa millia ut dictum, apparebant illi qui ibi in urbe candente, sicut forent in coelo, sed explorati quod omnes tales essent sicut supra descriptum, et quod interius hypocritae essent, nempe quod loqui possent de coelo, de Deo, et de veris fidei, sed quod usque nulli facerent bonum quam sibi, hoc est, propter se; ostensi quod quidam interius hypocritae essent, quidam exterius, et quod interiora quae mentis, in quae influit Divinum, et quod apertum esset apud angelos, apud hos prorsus clausum esset, et exteriora aperta versus mundum, inde nihil curabant quam talia,
[5766] 1/3. illi male imo pessime afficiebant illum, qui in tali fide et charitate erat, usque ad crudelitatem, sed usque exemtus est a Domino illorum saevitiae, tunc omnes illi explorati, e duobus montibus, qui ad dextrum, intra sphaeram Christianismi ubi erat Verbum, dejecti sunt, sic montes illi evacuati essent a talibus: erant insuper circumcirca alii, imprimis ad sinistrum, qui apparebant sicut supra caput altissimi, hi explorati, et inventi quod interius hypocritae essent, et illi similiter dejecti, hi etiam infensissimi hostes erant contra illos qui bonum ex corde fecerunt, tametsi hi illis nihil mali fecerunt, nec aliquid mali cum illis loquuti sunt; tales sunt omnes qui tametsi sciunt et loquuntur vera, usque non vera faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church