5768. * A tergo erat ampla planities aliquantum elevata, ibi erant, qui ore praetulerunt pietatem et ore loquuti de Deo, et oraverunt ut misericors esset, et per id etiam imbuerunt cogitationes suas, et quoque obierunt sanctam coenam, frequenter et solito, et tamen usque corde nihil tale habuerunt, vixerunt prorsus vitam mundi, et malam, nihil cogitarunt interius de Deo sicut loquuti, hi erant qui maxime infensi fuerant illi de quo supra [5766], et illum perdere omni cruciatu voluerunt, hi quoque omnes conjecti sunt in paludes extra planitiem, pars etiam conjecta est anterius in cryptas. * 5767 invenias conformiter indiciis auctoris post 5764 insertum