5773. Fluit omnis illorum loquela ex ipsa re et affectione rei, quae exprimitur sonore, ita sonore sicut in mundo, et quia omnibus similis loquela est, ideo venit illa ex intimo cujusvis hominis, et producitur secundum rei ideam; est usque affectio loquens, seu affectio variata, formata seu partita, quae est loquela, et affectio omnis est a vita interiore. Sed usque mali non possunt loqui de rebus coeli ex affectione interna et exprimere illas vocibus, quia res coeli solum inscriptae sunt vitae angelorum.