5774. Apparentiae reales in altera vita, ex comparationibus, coelum Apparentiae reales in altera vita se habent comparative 1) sicut vita quod appareat esse in homine, cum tamen influit, 2) sicut sapientia, intelligentia, fides, amor [quod] sit ab homine, cum tamen influit, 3) sicut [quod] homo sit absque nexu cum Domino per spiritus et angelos, 4) sicut quod oculus corporis videat, in genere corpus vivat, cum tamen spiritus in corpore, sic in perpluribus aliis.