5775. Quod coelum referat unum Hominem Ex multis constitit mihi, quod universum coelum in conspectu Domini sit in effigie homo, et quod angeli inde sint homines, quod hoc sit ex influxu Divini in coelum, quia Divinum facit coelum, ita angeli ex receptione Divini et non quicquam ex proprio, tum quod ideo angeli appareant ut homines in pulcherrima forma, nam sicut commune se habet, ita particularia ibi, hoc est ex ordine coeli, sicut in atmosphaera, ut maximum ibi est ut minimum et minimum ut maximum, inde est quod ex libero cogitare, velle et agere [possunt], nam omnia et singula ibi correspondent, et quae fiunt, ex ordine et fluxu coeli fiunt. Divinum Humanum est quod influit in coelum, et facit illud, ante adventum Domini fuit illa forma coeli Divinum Humanum, quod est Dominus ab aeterno, ita Ipsum Divinum seu Jehovah in coelo. Praeterea intimum coelum format ibi caput, secundum pectus, et primum genua et pedes; quod ita sit correspondentia coeli cum omnibus et singulis apud hominem, de quo multis actum est, constare potest. Inde insitum est apud homines ubique, quia ex influxu coeli, quod colant Divinum sub Humana forma, praeter apud illos qui hoc insitum per propriam intelligentiam eradicaverunt; inde etiam est, quod angeli qui in interiori coelo sunt, et maxime in intimo, seu ut primum elevantur in superiorem sphaeram, non aliter possint quam cogitare de Divino sub Humana forma.