5776. De coelo Quod omnes habeant cultum similem cultui in mundo, ex causa quia ille irradicatus est interiori vitae eorum, et quod in eum mittantur primum, et successive ab illo removeantur; ita cum omnibus in universo orbe, idololatrae in suum, qui in bono ferantur ad bonum, mali ad malum: ita Christiani, Catholici ad suos sanctos, et idola, Judaei, Mahumedani, gentes; et quoque ad illos quos coluerunt sicut deos.