Spiritual Experiences (Buss) n. 5784

Previous Number Next Number See English 

5784. De apparentia in coelis Visum est coelum, et ibi palatia, et dictum a quibusdam quod ibi [fuerint], quod illuc ascenderint quia in coelum, sed quod nullum ibi viderint, et perparum domus, non autem magnifica, causa erat, quia erant in externis, et interiora non aperta sunt, tunc non videri possunt; et quoque quod qui in interioribus sunt videant magnificentiora quam illi qui non ita in interioribus sunt; quia secundum interiora crescunt omnia in perfectione et sistuntur videnda; exteriora tunc non apparent in illa pulchritudine, in qua apud illos qui in interioribus. Visa ibi sunt magnifica ambulacra, ibi candelabra fulgentia, lampades ordine exquisito.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church