5785. Quod scientifica nihil faciant, si non rationale per illa excultum fuerit Erat quidam in experimentalibus inclutus prae ceteris in Europa, Leeuwenhoek, is in altera vita dixit agere miseram vitam, quia solum experimenta fecit, et cum multo studio ibi, sed per illa nihil excoluit rationale, dixit quod principio crediderit fore illum acceptum prae reliquis, sed quod usque stupidus sit: loquebantur inter se angeli, de ea re, dicendo, quod modo homo excolat qualicunque modo rationale, quod usque in altera vita inter tales esse possit, qui conversationis aliquod jucundum habent, quoniam rationale est quod in altera vita loquitur, et non naturale quoad scientificum, hac memoria clausa: si in bono est, et in affectione veri, quod rationale ejus tunc perficiatur.