Spiritual Experiences (Buss) n. 5786

Previous Number Next Number See English 

5786. De illis qui dejecti e coelis, Babylone De priori coelo Diu perstiterat dejectio ex coelis et hoc usque ad myriades, omnes illi dejecti sunt, qui in amore sui fuerunt, explorati sunt per id, quod verterentur ad inferiora, quod tunc vellent ducere omnes quos viderunt, nam id fit in altera vita alio modo quam in mundo, nam ibi communicantur cogitationes, et unus ducit alterum per cogitationes mirabiliter, possunt deprivare illum a suis cogitationibus, et inferre suas, et sic se sistere in illo, et sic agere illum quocunque volunt; possunt etiam inferre varia, et illum cogere ad cogitare talia et velle talia, quae prorsus aliena sunt ab illo; illi omnes qui in amore sui sunt, non volunt aliter quam scandere in editiora et despicere in obvios, et sic infestare illos, illi nusquam se submittunt Domino, agere ex se omnia et nihil a Divino credunt; cum inspiciunt in aliquem qui colit Dominum, fiunt sicut vesani, et eum prae aliis perdere conantur, non sustinent sphaeram ejus, omnes tales ad me versi tales facti sunt, et odio habuerunt omnia [5786] 1/2. quae de Domino scripta sunt. - Tandem etiam dejecti sunt, qui non Dominum pro Deo sed Patrem agnoverunt, sphaera illorum sentita est apud me; et omnes illi non colunt aliquem Deum, qui e Christiano orbe sunt, nec curant vitam, modo pro fama, duci a Divino nesciunt, quia de Deo Patre nullam ideam ha-

[5786] 1/3. bent; illi quoque dejecti sunt. Stant quandoque et operantur in se invicem, quidam ex arte sciunt plura quomodo sic noceant aliis, conjiciunt illos in paludes, extra currus, inducunt tenebras, et per phantasias inducunt vias et plateas et plura ut erret, tandem ut ad aliquam cavernam aut infernales veniat, et sic plura; vidi quod quidam sic exanimarunt alium, et quasi jaceret sic mortuus; dolores etiam incutiunt, anxietates, timores, ita dominantur super alios, quare supra montes et petras eunt ut videant late inferiores, et sic infestent. Urbes pleraeque ibi sunt ad latera montis aut petrae, exeunt inde qui in societate congregati, et sic faciunt, haec sunt oblectamenta eorum, nam dominari et nocere aliis est eorum intimum gaudium, nam non amant proximum qui in amore sui sunt, sed odio habent; hoc in altera vita apparet manifeste quia ibi secundum interiora sua agunt; quidam qui tales sunt cum malis loquuntur infra, et illi sciunt ligare animos eorum secum, ut non possint religari, inde consociationes talium cum infernis, quare dejecti sunt, fuerunt in urbibus tales, qui ligati malis, sed tales utplurimum dignoscuntur dein, nam mali habent illos sibi ligatos, quod se prodit aliis. ##


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church