Spiritual Experiences (Buss) n. 5789

Previous Number Next Number See English 

5789. ## * Sciendum est, quod omnes spiritus, quibus insidet amor sui, credunt coelum consistere in alto, non sciunt quod sit in interiori, et quod internum sit altum, quare scandunt in montes, editius et editius, et credunt quod sic in coelo sint, et eo magis quia tunc in sui amoris jucundo sint, inde enim circumspicere possunt undequaque, et per cogitationes influere et regere quoscunque infra vident: visus eorum extensio ibi est ampla usque in montes circumcirca ad multam distantiam, cum quibus loquuntur, et ad quos emittunt subjecta, per quae conjunguntur, et ligant foedera, et se conjungunt, ut sic potentiores evadant; cum ita factum, tunc incipiunt dominari in omnes qui circumcirca sunt, conjunctim, et sibi subjicere illos, et quosdam invadunt vi aperta; et hoc per poenas et varios modos in altera vita cognitos. [2] Vidi quasdam tales societates in editissimis, ubi etiam ego putabam esse angelos coeli, et qui dominabantur circumcirca et in omnes qui sub se, quos clare ibi vident; extensio visus se habet ibi sicut in mundo, quod eo latius quo altius. Erat unus qui sciebat prae aliis ordinare societates illas secundum ordinem, ut vix aliquid falleret, ille disponebat illas ita, ut vix aliquis intra posset aliquid facere ex se, sed ex illis, ordinatio illarum erat in formam oppositam formae coeli, inde omnia quae infra turbata erant, sed restituta a Domino: sed omnes tales dejecti sunt, etiam ab editissimis, quod primum miratus, quia putabam ibi esse angelos, cum tamen essent tales; amor sui talis est, ut illi qui in eo, quando in phantasia sua sunt, videantur sibi esse in alto, vidi quosdam tam alte ut dixeris [5789] 1/2. ad stellas coeli, cum tamen non ibi essent corpore; sciendum est, quod unusquisque in altera vita, ubicunque apparet, usque in illo loco sit ubi ejus amor regnans, et quod qui in editis usque in infernis sint, quod saepius mihi visum, quod momento in inferno essent, tametsi in edito apparuere; testatum hoc mihi est, quando volebam scire undenam essent, infestabant enim, inde patet, quod cuivis locus paratus sit qui in alteram vitam venit; omnes illi dejecti sunt, explorati primum per in quod verterentur ad inferiora, qui tunc ex insito suo volebant influere in alios, ducere illos, dominari super illos, et malefacere illis, dejecti sunt, et hoc diu ad plures myriades. * 5789-[5792] 1/4 conformiter auctoris indiciis huc transposuimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church