Spiritual Experiences (Buss) n. 5790

Previous Number Next Number See English 

5790. Omnes illi tales sunt, ut auferant unicuique, quem offendunt, regimen Domini, nam vindicant id sibi, et scandunt usque eo, quod credant se deos esse, et quod Divinum non aliud sit, quam quod Dominus regat universaliter et illi singulariter, sic quod dii sint, et quod hoc sit coelum, dominari dicunt esse coelum, quia id ipsum jucundum vitae eorum est; ideo nusquam obtemperant Domino, nec recipiunt quicquam obedientia, ex proprio volunt omnia facere, [5790] 1/2. qui non tales sunt, illi acquiescunt in suis domibus, contenti suis sunt et faciunt functiones sibi injunctas, illi sunt qui fruuntur gaudio coelesti, quia in ipsis et non extra illos; loquutus sum cum quibusdam talibus, et dicebam quod si illi vellent regere alios, et subjectos oculis eorum, quod foret sicut una fibra in corpore vellet arrogare sibi omnia voluntatis, et non obedire voluntati, nisi ex se, et si plures fibrae ita facerent, quod omnino omnis actio subsisteret, non reciperet voluntatis influxum, sed separaret se, et prorsus destrueret omnia inferiora, haec quia cadebant in ideas spirituum, agnoscebant quod ita esset: sed usque non desistebant, nam amor est qui agit unumquemvis ibi, et incassum est illum mutare, nam est inde homo seu spiritus, qui non est nisi quam suus amor. [5790] 1/3. Plerique ex talibus sunt hypocritae, quamdiu dominari possunt, agnoscunt Divinum, sed ut primum privantur dominio, negant id, hoc corde ferunt, quod agnoscant modo ore ferunt: quod tales etiam sint homines in mundo notum est, imprimis apud Catholicam gentem, adorant Dominum ore, et tam sanctum faciunt, ut modo ad praesentiam illius cum circumfertur hostia, et cum insigne id ex altari ostendunt, quod omnes super genua labi cogantur, et in sanctissimo Ipsius cultu esse, cum tamen corde suo negant illum, dicentes etiam quod Domino nulla potestas, quia omnis sibi data est; sic ut Dominus regat ex illis; ostensum etiam quod quidam ex inferno sublatus sit, et ibi data est ei potestas super plures, et dictum quod illa potestate frueretur si agnosceret Dominum, et tunc tanto fervore agnovit, ut vix magis alius, sed utprimum privatus est dominio, negavit: tales sunt omnes


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church