5791. tales qui propter dominia adorant Divinum. Inde factum est, quod ligaverint se imprimis cum hypocritis, quia illi lucis angelos ex externa forma mentiri possunt; quod etiam ipsi fassi sunt, quod illi essent quibus se alligaverint, et tametsi sciverint quod tales essent, usque amarent illos, et se consociarent illis; cum explorati etiam illi hypocritae fuerunt, nam qui dominari vult, is non [5791] 1/2. alius est, non potest Divinum agnoscere corde. Plerique tales ascendunt in montes et petras, et cum ibi veniunt, nihil aliud quaerunt, quam ut praeesse possint aliis, ita ut recusent in aliqua functione esse, dicentes quod non aliud sciant, et quod tales fuerint; cum inquiritur quales sunt, fuerunt qui nihil fecerunt aliorum curas, quam solum dominari super alios, et quod sint vauxriens, otiosi, et volunt honorari ab aliis, et cum hoc non obtinent, tunc conferunt se extra societatem, et despiciunt ac dominantur super omnes quos vident; et illis mala faciunt, quia neminem amant quam semet: tales dantur quoad maximam partem in Germania, Sveria, Dania, et alibi, sed pauci in Anglia, quoniam ibi sua domestica et negotia curant. - Tales dejiciuntur ad myriades, quod fit [5791] 1/3. per id quod Dominus separet ex illis bonos, ita adimat communicationem cum bonis, quibus separatis, apparent quales sunt, prius non patent, et cum patent quales sunt, apparet quod sint vauxriens, nihil curantes quam mala facere, quare dejiciuntur. Tales nusquam aliquid sapientiae curant, loquuntur sicut intelligerent omnia, sed de nulla re ideam intelligentem [5791] 1/4. habent, putant se prae caeteris sapientes esse. - Multa pars ex illis erant, qui percurrebant, ubicunque inveniebant jucundum, sic ab uno loco in alterum, relinquentes omnia domi, et sic auferebant aliis suae vitae jucundum, sicut amicitiae societates, et derivabant in se, unde alii qui jucundum habuerunt ex usibus et in suis officiis redigebantur in statum miserum; et hoc faciebant quia in mundo non se adstrinxerunt ad aliqua officia, solum honoris et [5791] 1/5. lucri causa, et sic voluptatis, et propter usus nihil fecerunt, quorum maxima pars tales sunt qui quaerunt functiones in aulis, et regnis, tales quia sunt vauxriens in altera vita percurrunt quocunque dicitur esse jucundum, illi omnes dejecti sunt, ut redigerentur in statum injucundi et miseriae, usque ut tandem perciperent aliquid jucundum in usibus praestandis: illi etiam cum ad alios venirent, intrant domos illorum, et ibi manent, tametsi illi qui ibi sunt, negant, inde possidentes e domo sua partim ex se exeunt, partim expelluntur a novis illis. Vidi illos et alios non dejici, sed subsidere et dehi