Spiritual Experiences (Buss) n. 5792

Previous Number Next Number See English 

5792. scere collem aut montem in medio, et illos sic dejectos in profundum, scandunt montes variis in locis et variis artibus, et quoque arcessunt et acceptant magos et dolosissimos qui se defendant, quos circum se ponunt, plurima pars talium scandunt non per vias extra sed intra, nam sunt civitates infra civitates, communicatio fit vel per apertas vias cum unam societatem constituunt, aperta via est descensus per viam, quam etiam ego ivi; vel ascensus est per scalas a civitate una in alteram quae non ita similis est; ascenderunt plerique tales, per scalas ab inferioribus, ad superiora, inde tanta multitudo; per scalas etiam descendi ab urbe in urbem; cum in summo sunt, tunc faciunt omnibus qui circum sunt mala, et ne deprehendantur descendunt, et se recondunt in antris et locis, quae adeunt per circumflexiones, sic enim non inveniuntur, vidi tales cum descenderent et intrarent in suum antrum, quae etiam circumcirca muniunt, variis modis, etiam per excubias maleficorum. [5792] 1/2. Quidam fuerunt ex illis qui quidem frequentarunt Ecclesias, sanctam coenam, sed solum propter habitum ex infantia, inde aliquod jucundum, et sic propter sanctum externum, de quo sancto dictum quod non ad aliud conducat, quam ne homo obliviscatur rerum quas ab infantia didicit, et sic ne pejor fiat, sed nusquam ut melior fiat, et reformetur, cum tamen homo debet perfici et meliorescere fere indies, sic enim sanctum fit sanctum, nam sic bonum quod facit in se continet talia quae hausit quae non prius ei. Plerique eorum phantasiis usi sunt ad com [5792] 1/3. parandum sibi simulacrum coeli, quoad aedificia, et magnifica, sciverunt etiam ut perstarent per tales spiritus malos quos acceptabant, et circumposuerunt; etiam per magica ipsi et per spiritus cum quibus communicabant: nihil faciebant cum infernalibus communicare, et plura similia. - Explorati sunt, quod fere omnes illi jucundum in dominando et lucrando haberent, et nullus eorum in usu, sicut ut prorsus nihil delectationis [5792] 1/4. ex usu, sed omnem ex dominio et lucro habuerint, et quod spectaverint ea solum ex quibus illis gaudium et felicitas, sic ut corporei et naturales essent, non spirituales, nam qui delectantur usu bono, et honore et lucro solum ut mediis ad usum, illi in spirituali jucundo sunt, quod jucundum infinite transcendit; haec dicta illis sunt, sed non intellexerunt, ne quidem quid jucundum usus, nisi usus esset honor, dominium, et inde licentia faciendi quae volunt, ita mala, quae plura sunt, ex binis illis amoribus. Fuerunt qui lucrum et opes voluerunt propter honorem et dignitatem, statim ut eveherentur vel ut celebrarentur, fuerunt qui honores propter lucrum, fuerunt [qui] propter magnifica, in domibus, hortis, vestibus, famulitiis, conviviis, et similibus, haec illis usus fuerunt, sed usque non propter usum functionis pro patria, Ecclesia, concivi, ita non propter proximum sed propter se. Tales spiritus sunt circum unumquemvis nunc in hoc terrarum orbe, quia tales sunt fere omnes qui in alteram vitam veniunt; quapropter illi omnes separati sunt, et loco illorum successerunt illi qui a Domino reservati sunt, qui delectati sunt usibus, ex quibus nova Hierosolyma. Quales illi in genere qui in priore coelo, vide pag. 270 [5070 seqq.]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church