Spiritual Experiences n. 5787

Previous Number Next Number See English

5787.

De loquela spirituum
Loquela spirituum est secundum naturam rei, voces similiter et sonus, nam natura cujusvis rei inscripta est homini, sicut natura aetheris oculo, et natura aeris auri, et sic porro, quare secundum illam similiter loquuntur, homo enim ad imaginem omnium mundi creatus, natura rei inde et soni secundum illam etiam in quibusdam vocibus linguarum in mundo inest; omnes conjunctiones et ordines, et analyses quae insunt linguis inde sunt; inde est quod quilibet in altera vita cum alio loqui possit; etiam secundum naturam rei sunt vocales, ut a, e, i, o, u, ut patet ab angelis coelestibus; u involvit omnia, et sic porro. Quod loquantur in mundo, non secundum naturam rei, sed per linguas varias et diversas, est quia homo non in naturam rei nascitur, sed in omnium ignorantiam et discet loqui, quod non fieri potest secundum naturam rei, cogitat etiam exterius in sensuali quod perversum, - verbo vident aliter quam ipsae res sunt, et illa credunt realia, at ipsas res vel non vident, et si vident credunt phantasias esse, vel non ita esse.
[5787]1/2 . Quod angeli in coelis loquantur secundum naturam rei in coelo, at illi qui in externis secundum naturam rei in mundo, et quod usque intelligant, est quia est correspondentia, sed haec loquela ideo est materialis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church