5804. Quod sola fides non sit dabilis Dictum est ab angelis quod sola fides non sit dabilis, spiritus qui in principio de sola fide erant, indignati sunt, et percurrebant undequaque ubi boni spiritus ac spiritus angelici erant, et quaerebant annon dabilis esset, et percurrebant ad 10 vel 15, et ubique responsum est, quod non dabilis, hoc perceperunt ex idea spirituali ex coelo, et nullibi aliter. Tandem fugerunt ad id, quod quidem fides non dabilis sit absque amore, et sic quod velint quod sola fides sit medium salutis, et quod non amor, quia tales erant, ex mundo, ideo relicti sunt sibi, ut cogitarent, quid essentiale medium salutis, an amor vel fides, et num hoc sit sola fides.