5805. Quomodo innumeri spiritus in unum collati, rediguntur in ordinem, comparatum cum chaos Babylonia Vidi aliquot millia spirituum in unum congregatorum, sic ut in multo spatio, quantum oculus pertigit, visi sint spiritus, erant ex illis qui dejecti erant ex montibus et petris in planitiem, et tunc dictum est mihi, quod omnes primum ita congregentur, et tunc quod ex Domino indatur illis quo quisque se conferat, et quod hoc sciat sicut quis qui e domo exit, et ad domum redit, cum hoc factum et id cuivis inditum, discedunt a se mutuo, quisque ad suam mansionem, et quod tunc in ordine [5805] 1/2. sint, et habitent secundum leges ordinis, hoc comparatum est chao, quod similiter ibi illata sint omnia, et dein omnia in ordinem redacta, comparatum est sanguini qui prius colligitur in cor, et inde ad omnia viscera per suas arterias distribuitur, et comparatum est sinui hepatis, ubi similiter omnia inferuntur, et per ductus dein in quos feruntur, in ordinem, rediguntur; similiter fit ubivis in corpore; et similiter etiam in cogitatione, quod immediate provenit ex voluntate, hoc tale est, sed in intellectu redigitur in ordinem, et distribuitur.