5806. De phantasia qualis in inferno Omnia quae apparent in infernis non realia sunt, sed apparent sicut realia, quia ipsi in phantasia sunt, et non in cogitatione ex fide, hoc mihi ostensum est in visione noctis, vidi aliquem mutatum in hominem, qui me aliquantum infestabat, et volui separari ab eo, et datum est appercipere quod non ita esset, sed usque tam clare et evidenter videbam illum, et appercipiebam quasi sicut ut vigilia, oravi ad Dominum de ope, ut liberarer, tunc dictum mihi est e coelo, quod phantasia esset, et usque credebam sed quia apparebat sicut in die, miratus sum; post paulo in vigiliam veni, et inde scire datum est qualis phantasia est illis qui in inferno.