Spiritual Experiences (Buss) n. 5807

Previous Number Next Number See English 

5807. De* separatione Christianorum et Gentium, quod Dominus* se contulerit ad Gentes De Divino Domini Diu per influxum e Christiano orbe laboravi pectore, influebant et infestabant ibi cor et pulmones, quidam cor, et quidam pulmones, et simul tunc animum variis modis, hoc perstabat per plures septimanas, forte menses, et redactus sum ad extremum, ut nescirem ob aegritudinem cordis et animi quo me conferrem; tandem ad finem perductum, et quoque inquisitum a quibus hoc, fuit a Christianis, et quod infestationes cordis et pulmonum scaturirent ab illis in alto, qui dixerunt se credere in tres Personas; qui quoque secundum fidem suam separati sunt, et omnibus suae viae datae, ut exirent e coelo, et descenderent ad sua loca. * Sidebar: NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church