Spiritual Experiences (Buss) n. 5808

Previous Number Next Number See English 

5808. Exploratio perstabat per horas, et adducti e Christiano orbe,* 1) qui Patrem, Filium, et Spiritum sanctum crediderunt. 2) Qui Dominum agnoverunt, sed nihil cogitaverunt de Divino Ipsius. 3) Qui in fide fuerunt quod esset unus cum Patre, sed vario modo. 4) Verbo quidam aliter et aliter, qui Humanum agnoverunt, et rejecerunt Divinum Ipsius, ut Moraviani incusserunt brachio meo dextro ad scapulam, dolorem: ut Sociniani fractionem ossibus pectoris. Verbo explorati sunt Christiani qua fide essent de Domino, ac de ipsius Divino, ac conjunctione cum Patre: aliqui eorum satis sane cogitaverunt, sed pauci. * Sidebar: Sentiebantur omnes per influxum in pectus, et per gravedines varias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church