5809. * Dein separabar ab illis qui in Christiano orbe, qui a sinistris erant, et perductus a Domino ad gentes, qui ostensi qualem fidem haberent de Deo, fuerunt, 1) Qui Deum invisibilem et Deum visibilem coluerunt. 2) Quidam qui ex illis duos fecerunt, quidam qui unum ex illis. 3) Quidam instructi a Christianis quod Deus natus sit homo, et ideo receperunt fidem Christianam, sed cum audiverunt quod distinguerent Divinum in tres personas, abiverunt; multi fecerunt ex tribus unum, credentes quod Christiani tametsi dicerent tres, usque cogitarent unum. 4) Quidam qui non intellexerunt quid natus ab aeterno, dictum est eis et comprehenderunt bene. 5) Quidam qui optimi crediderunt quod Deus omnino homo sit, et quod id cuivis insitum. 6) Quidam ante aliquot saecula cogitaverunt in se quod Deus omnino homo natus esset, sed quod nescirent ubinam, inquisiverunt, et audiverunt quod in Jericho, et sic contenti retinuerunt illam vocem, et sanctam habuerunt: illi quoties cogitabant de Deo nato homine videbant stellam lucidam in aere. 7) Sapientiores ex gentibus, ex illis qui in Africa cogitant de Divino Humano Domini, sicut decet; et sunt sapientes; habent quoque Librum, qui illis est Verbum, sed non sicut nostrum, scriptum simili modo per correspondentias, scriptum per viros illustratos, hi sunt in Africa. - 8) Dicebatur mihi, quod apud Muhamedanos sit liber, qui in eorum manibus, et communis ibi, in quo aliquae paginae scriptae sunt per correspondentias, ex quibus lux aliqua inde est in coelis. * Sidebar: Sentiebantur omnes quales erant per influxum in pectus, tum et per sensationes ingratiores et gratiores.