Spiritual Experiences (Buss) n. 5811

Previous Number Next Number See English 

5811. De Idea Divini Idea Divini conjungit, quia intrat coelum, ubi omne Divinum est, et idea Divini habetur ex Divinis Veris implantatis affectioni sic interioribus hominis, quantum plura genuina vera implantata sunt, eo idea Divini plenior est; absque Divinis veris in idea hominis, non datur idea Ipsius Divini. [5811] 1/2. Dixit quidam, erat Dahlborg, qui dixit quod quaesiverit, sed non invenerit aliquem qui ideam Divini Humani haberet, sed tunc translatus est ad illos qui quoad maximam partem erant ex gentibus conversis, qui ideam Divini Humani habebant, et ex Africanis qui tam justam ut excederet fidem, quare dixit alte, quod integri tractus essent, et illi in coelo inter felices. Perlatus est per tractus perplures supra et infra, et quoque dabatur ei influxus ex coelis superioribus, ubi omnes in illa idea.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church