Spiritual Experiences (Buss) n. 5812

Previous Number Next Number See English 

5812. De destructa Babylonia et inundatione De Nephilim hodiernis Fuerunt ex religioso Pontificio in plaga occidentali ad septentrionalem, qui omnium pessimi, qui misere et saevissime tractaverunt omnes, qu se non voluerunt agnoscere pro diis, nefanda eorum praetereo, quaedam prius [5207 seqq.] descripta sunt, illi ubivis habuerunt suos emissarios, et conantes seducere omnes quotcunque possent, conferendo se super altiora, e quibus prospicere possent inferiora, et regere, et ubicunque invenerunt aliquem diabolicum spiritum in mundo spirituum, ei se adjunxerunt, et mala intulerunt, artes eorum sunt plures quam ut describi possint; sed antequam eorum doli, et saevitiae ad summum venerunt seu consummatae sunt, variis modis destructi sunt, continue dejecti in inferna, sed numerus eorum usque indies succrevit, et perstabant tali contumacia, ut nusquam desistere vellent, videbant ante inferna, et cruciatus, denuntiabatur illis quod talis sors sit illis, viderunt conjectos illuc ex suis ad plura millia, et cruciatos, sed usque incassum, aliquoties superficies eorum evertebatur, sed usque nihil faciebant, tali contumaci malitia fuerunt ex amore sui, tandem ultimum judicium super illos venit, et inundabantur sicut aquis, et immergebantur omnes infernis ad myriades, similiter ex eadem sorte illi qui in editiora abiverint in plaga septentrionali, etiam inundabantur; quidam eorum conjecti sunt in infernum ubi Nephilim, quia similes illis. Quidam eorum apparent calvi quidam prorsus hirsuti; qui calvi fuerunt qui intime in malis, qui hirsuti qui prorsus in falsis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church