5814. De illis qui in sancto externo, ultimum judicium Fuerunt multi in monte in septentrionali plaga, qui in mundo fuerant in sancto externo, et in nulla affectione veri, frequentarunt templa, devote auscultarunt praedicationes, frequentarunt sacramenta coenae, legerunt Verbum et libros patheticos, sed usque in nulla affectione veri, vix volentes audire de vero spirituali, praeter solum prima rudimenta theologica; explorati quid cogitaverunt de Domino, et compertum quod nusquam de Divino Ipsius cogitaverint, sed solum de Humano, sicut esset modo homo sicut alius, et quod Divinum Ipsius consisteret in eo quod amaretur a Patre; operabantur in inferiores costas sinistri lateris, et infligebant dolorem; illi dejecti e monte illo ad plura millia, et dictum illis quod inservire possent pro ultimis in Regno Domini, quae correspondent calceis pedum, calceus etiam apparebat qui tetigit facies eorum; erant tam simplices ut nihil pretii.