Spiritual Experiences (Buss) n. 5815

Previous Number Next Number See English 

5815. Explorati sunt quales plerique sunt, et comperti quod non in aliqua affectione veri, et quod non voluerint percipere quid verum, solum quod quidam eorum cui auctoritas seu de quo fides quod intellexerit, dixerat, sic ut vera apud eos fuerint scientifica absque omni intuitione, proinde sicut soni absque idea; et quod se ex sancto externo crediderint salvari, cum tamen prorsus nihil internum habuerint; hi quia tales, remoti sunt ad myriades in plagam meridionalem versus occidentalem, et ibi data illis regio sed sub terra, quod sub terra, erat causa quia [sic] inservire non potuerant turbae infernali pro fulcro, praecipue hypocritis, et illis qui potuerunt in externis agere sincerum cum tamen intus diaboli essent, inde infernali turbae valor, ideo sub terra reconditi sunt, ut inservire possent pro ultimis coeli, qui eorum aliquid ex corde faciunt. [5815] 1/2. Qui crediderunt quod consisteret salus in precibus et devotione sola, et in his seduli fuerunt, et quoque bene vixerunt, illi in unum collecti sunt, et transmissi in urbem, quae est a plaga meridionali, ubi illi qui Christianam vitam vixerunt: primum crediderunt quod gaudium coeleste acceptaturi, quale non noverunt, quapropter datum est illis quicquid optaverunt, tam epulari, quam conversari, quam interesse magnificis, et similia, sed dixerunt quod hoc illis non esset gaudium coeleste quod speraverant, et nusquam potuerint invenire aliud gaudium quam in devotione sua et precibus suis esse, hoc erat illis summum gaudium, quare datum est illis interesse bonis in illa urbe, conversari ibi, et quaerere suum gaudium qualecunque vellent, et si non obtinerent, ut tunc in sua devotione esse, et simul in consociatione cum aliis, quibus etiam contenti erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church