Spiritual Experiences (Buss) n. 582

Previous Number Next Number See English 

582. Quod gressus eorum attinet, quod per manus suas adjuvent se, ac subsultent [567], vidi, quia videre quoque concessum est, quomodo gradiuntur, quavis tertia vice se circumvertunt, et gyrum facie et corpore agunt, et sic sedent; et hoc ex causa, ne videantur, nisi facies, nam facies volunt libenter ut videantur {1}, caetera ita per sedendum ita abscondunt, secundum {2} sessionis eorum modum, ita etiam absconduntur anteriora, quae nec volunt ut videantur. @1 sic J.F.l. Tafel; ms. videant$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church