583. Praeterea {1}, fuerunt eorum spiritus apud me, quibus {2} ostendebam hujus telluris incolas, et omnes facies eorum tunc mihi videbantur minores solito, quod inde venit, quia ii videbant facies hominum nostrae telluris minores faciebus incolarum illorum telluris, et dicebant quod non pulchrae essent facies, tam quod minores essent, quam quod aliquantum deformes ex (koppor {3}, kopparrig 4), dicentes quod apud [eos] {5} tales non invenientur, nec qui maculati essent facie rubris pustulis, et similiter, quia non aegrotant: quaedam facies arridebant, quarum nempe regio circum labia paulum promineret, tum quae dilatarentur, nempe ut ridentes facies sint, tristes non delectabant, quia curae mundanae imprimunt talia; sic ex faciebus cognoscere possunt, quales sint. 1748, 26 Jan. Motus annuus Jovis est 12 annorum, et motus diurnus est 6 horarum. @1 imperfectum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. cui$ @3 = maculae (vox suecica)$ @4 = maculatae (vox suecica)$ @5 sic J.F.I. Tafel$