5821. Ordinatio coelorum, ultimum judicium Ultimo ordinati sunt coeli; 1) producebantur illi qui de Domini Divino cogitaverunt, quorum ideae apertae sunt, et distincti in classes. 2) Qui de Ipsius unione cum Patre, similiter. 3) Qui solum cum de Domino cogitaverunt de humano Ipsius et nihil de Divino, tametsi noverunt, usque non de eo cogitaverunt. 4) Qui tres personas divinitatis cogitaverunt, et infensi fuerunt contra omnes, qui non similiter ac illi crediderunt, hi quoque in specie distincti sunt; et sic porro; nam omnium primum est ideam Divini sui habere, inde conjunctio cum coelo, et salus. 5) Tum qui solum Patrem agnoverunt, illi percepti sicut absque Deo, et extra coelum rejecti. 6) Qui non crediderunt Dominum ab aeterno, sed natum Filium Ipsius.