5822. De illis in India occidentali qui nihil de Deo sciverunt Perductus sum in spiritu ad illos qui nihil de Deo sciverunt in mundo, qui dicebantur vivere in insula quadam circa Africam occidentalem, sed usque qui inter se moratam satis vitam vixerunt, illi apparebant non sicut homines, sed sicut singi aut simiae, quidam sicut canes, sed usque facie paene humana, ita meis oculis visi, autumabam etiam esse tales, erat quidam enim Christianus qui illis praefectus erat, cum quo loquebar, ille dixit, quod appareant sibi facie humana, et sicut alii homines, quod obediant illi, ament illum, et quod operas faciant, et quod modesti sint, sed quod non capere possint quae religionis sunt; sed postea data communicatione propiore cum Christianis perceptum est quod etiam recipiant aliquid religionis, et sic quod aliquantum reformari possint, ex causa quia moratam vitam egerunt, in obedientia et in sedulitate, quae plana sunt.