Spiritual Experiences (Buss) n. 5824

Previous Number Next Number See English 

5824. Fallaciae sensuum in spiritualibus, 1) Quod homo non possit apparere ut homo post mortem, nec gaudere sensibus sicut prius, minus quod angeli et spiritus. 2) Quod anima sit modo aliquid vitale, pure aethereum, cujus ideam non possunt habere. 3) Quod solum corpus sit quod sentit, videt. 4) Quod homo sit similis bestiae, modo quod homo possit loqui ex cogitatione, et quod bestiae similiter cogitare possint. 5) Quod natura sit omne et primum ex quo omnia. 6) Quod homo imbuat et discat cogitare per influxum interioris naturae et ejus ordinis. 7) Quod spirituale non sit, et si est, quod sit purius naturale. 8) Quod homo non possit frui aliqua beatitudine, ablatis jucundis amoris gloriae, honoris, lucri, et amaenis mundi. 9) Quod conscientia sit modo aegritudo animi ex non successibus, et ex infirmitate animi ex infirmitate corporis. 10) Quod Amor Divinus Domini sit amor gloriae. 11) Quod Providentia non sit. 12) quod ex propria prudentia et intelligentia omnia fluant, praeter alia similia. In his est homo qui in amore sui prae aliis, non tantum qui in amore mundi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church