Spiritual Experiences (Buss) n. 5825

Previous Number Next Number See English 

5825. De Anglis et Hollandis in genere De Anglis. Quod alio genio sint, quam aliae nationes in Europa, quod lux interior apud illos appareat, quae talis est ut citius quam alii recipiant verum spirituale, qui cogitant de Deo et de religione, quod non ita demittant illa in naturale, quoniam hoc non ita occupatum est et plenum corporeorum amorum, et inde non ita obscurum; quod inde receptionem satis exquisitam habent cum aliquid dicitur ex ratione, et quod interiorem visum, qui est visus intuitivis receptivus, hoc apparet apud illos in mundo spirituali, quapropter etiam ibi in medio sunt inter Christianos, nam in medio sunt ibi qui in interiore luce.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church