5827. De illis qui in sola fide et non vita, quales in coelo Me persequuti sunt illi qui in sola fide, se congregarunt et violentiam inferebant, et sic me mittebant in similem statum in quo illi quoad respirationem et pulsum, et tunc eram in statu sicut intellectuale et voluntariam esset prorsus immersum aquis, in obscuro plane nimboso, et tunc percipiebam quod paene nulla communicatio cum coelo, dictum mihi quod talis communicatio coeli cum illis esset, quae erat sicut naufragi cum aqua, vel sicut vita piscium respective ad vitam avium, aut sic comparative, verbo tam hebes est communicatio ut cum ad illos spectant angeli, est sicut ad illos qui sub aquis quos nequaquam vident, sed sciunt modo quod sint.