5828. De illis qui in sola fide quod facti ethnici nullius religionis Draco Illi qui in doctrina de sola fide se comfirmaverunt, et modo doctrinam calluerunt, et nihil veri et boni vitae mandaverunt, quia rejecerunt vitam omnem moralem et bona opera, dicentes quod nihil faciant, sed quod omnia mala non imputentur magis, quia Dominus implevit legem, illi iterum et iterum rebelles facti sunt, volentes prorsus destruere doctrinam coelestem, usque tandem ut effutirent scandalosa contra Dominum quoad Humanum, quod esset sicut illi, et non melior, et plura quae tacentur propter scandalum; illi tandem explorati et inventi quod nihil veri et boni Christiani mandaverunt vitae, et tunc doctrinalia quae solum erant scientifica et res memoriae ablata eis sunt, et sic relicti absque illis, et apparebant absque vestibus, quia talia significant vestes, et tunc prorsus nihil intelligebant, ne quidem justum aut aequum, et erant prorsus sicut gentiles qui nullius religionis essent, quoniam vixerunt absque religione; qui eorum spiritus fuerunt conjecti sunt in voraginem quandam meridionalem obscuram, ubi in obscuro sunt, et sic e