5829. mundo spirituum ablati. - Alii apparebant antrorsum, qui modo sciverunt memoriter doctrinalia, nec aliquid cogitaverunt de iis, illi similiter exuebantur suis, et erat sicut modo ultimum vestimentum ablatum esset, et facti sunt sicut ethnici nullius religionis, et conjecti in voraginem quae erat in plaga orientali prope meridionalem, ubi draconiaci. - Omnes illi erant draconiaci tam priores quam hi. Hi posteriores influebant in pulsum cordis; priores autem in respirationem. Verbo omnes tales vivunt in mundo sicut absque religione, quoniam in tota sua vita nihil cogitant de Divino in volendis et agendis; solum cogitare et loqui non facit religionem.