Spiritual Experiences (Buss) n. 5830

Previous Number Next Number See English 

5830. De Statu illorum qui in infernis Ex uno inferno emissi sunt ad aliquot centena, ex causa ut inde in aliud transferrentur, et tunc permissum est illis agere secundum naturam suam, statim per phantasias enisi sunt ad altiora, et inde despicientes summo studio connitebantur exstinguere amorem conjugialem ubi erat, quod etiam tentabant summo nisu, et postea conabantur malum facere, tunc in memoriam eorum revocatum est, quod in inferno dixerint inter se, quod si liceret eis exire, quod viverent aeque sapientes illum* sicut alii, et tamen nunc agunt turbam infernalem prae reliquis. Dein loqui cum illis volebam, sed non potuerunt intelligere, quia in phantasia erant, sicut in suo inferno, ad aliquem sermonem in quo lux veri erat, cruciabantur valde, sic ut prae cruciatu aufugerent, hoc factum aliquoties, ut confirmarer quod illi qui in infernis sunt, non sustineant lucem veri, ita intelligentiam et sapientiam, sed quod crucientur si in eo tenerentur, dixerunt quod malum illis facerem, respondi quod vellem intellectum dare, et quod hoc esset quod cruciaret; percepi tunc clare, quod qui semel in infernum venit, maneat ibi in aeternum, et nullatenus possit vivere ubi intelligentia, ita ubi lux coeli, dixerunt etiam quod millies eligerent in inferno vivere, quam extra id. Compertum etiam est quod non aliud jucundum iis esset quam malefaciendi cuicunque quem viderent, quantum audent et possunt. * h.e. amorem conjugialem


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church