5831. De illis qui dejecti de alto et de coelo Explorati sunt omnes, num despiciant in inferiora, et circumcirca ex alto, et omnes qui ex cupidine despexerunt, dejecti sunt, causa erat, quia sic mentes eorum diffusae erant in alia quam quae societatis sunt, et animo insideret vel mera curiositas, vel cupiditas imperandi, et quoque laedendi alios, quod non ausi sunt quamdiu in societate sunt, hoc perstitit diu, sic dejecti e priori coelo, et sic repurgatae societates coeli, dictum iis saepe quod sic appareant spiritibus malis qui infra, qui sciunt adjungere eos sibi, et cum semel adjunxerunt, non possint separari, ita admittentes turbam infernalem intra societatem: illi qui usus faciunt, et amant bonum societatis, non sciunt quid sit circumspicere et despicere, est contranisus cum id cogitant; et omnes qui tales sunt, inconspicui sunt omnibus circumcirca, sic enim vertunt tergum ad talia. - Despiciunt variis modis, circumcirca, sunt qui trans fundum suum, et plerique animo gerunt imperare aliis, et laedere alios, hoc millies et millies factum, ita dejecti sunt e coelo priori, ita draconiaci, et qui in sola fide et nulla vita fidei, et plures alii. Omnes qui despiciunt alieno animo sunt a societatis animis.