5832. De conjugiis et adulteriis Vidi ingentem turbam adactam in desertum, extra societates erant qui adulteria pro nihil reputaverunt, non solum ex principio in cogitatione, sed etiam actis, inter quos erant plures in dignitate constituti, et omnes dicti quod non sint amplius sicut homines, sed sicut ferae, quoniam naturam humanam exuerunt per id quod conjugii sanctitatem ruperint et prophanaverint, ita quod nihili fecerint praecepta Divina, nihil reges civiles, nihil rationale quod super iis fundatum, unde non sicut homines dici possunt, sed ut ferae, cum enim id vinculum est ruptum, tunc humanum exulat, idea de illis erat sicut de vilissima plebe, quae exuit humanum apud se, quae in societate non amplius tolerari potest, ejecti sunt in deserta, ut viverent secundum naturam suam, ne aliquid commune haberent cum spiritibus, quod ita sit spiritibus imprimis notum esse potest, ex eo quod omnes qui in infernis sunt pro adulteriis sint, et omnes qui in coelis contra adulteria, et eo magis quo interius in coelis; inde sciri potest, quod rationale sit deperditum apud illos qui ex principio et ex vita adulteri fuerunt, illi nec sciverunt quid discrimen est inter hominem et bestiam, praeter quod homo possit loqui inde quoque patuit, quod humanam suam rationalitatem et naturam apud se perdiderint. Dictum quod quoad adulteria et principia de illis in Christiano orbe sit quasi infernum sit apertum et receptum, non ita extra Christianum orbem.