5835. De sensualibus quod appareant eruditi et intelligentes etiam in altera vita Loquutus sum quibusdam de quodam qui apparuit illis intelligens quia ratiocinari potuit ex memoria, etiam quadam interiore naturali memoria, inde loquela apparebat sicut prodiret ex intelligentia, cum tamen prorsus nihil ex quadam intelligentia, sed ex tali memoria, assimilabatur intelligentia ejus intus sicut quoddam ebenum, circum quod fluebant illa secundum ordinem loquendi in mundo, et tamen nihil desumsit ex intelligentia, quia ea erat talis (erat Peter Ribbing), dictum illis quod appareat aliis sicut intelligentia, quia intelligentes hauriunt illa in sua intelligentia, et sic credunt quod etiam prodeat similiter ex ejus, cum tamen nihil minus, ita seducere possunt alios etiam intelligentes et captare famam quod intelligentes sint, maxime in mundo naturali, at qui interiorem perceptionem habent in mundo spirituali, illi possunt percipere quod nihil vitae subsit, sed quod sint voces tinnulae afficientes aurem, etiam illorum qui interius in intelligentia illa recipiunt. Illi non sciunt quid intelligentia, credunt intelligentiam esse ita posse loqui et ratiocinari. Tales sunt omnes qui in amore sui et suae intelligentiae sunt, et per ignem illum elevati sunt, ad loquendum secundum intelligentium modum.