5836. Continuatio Loquutus cum quadam quae credebat se intelligentem esse, quia sciebat de moralibus et civilibus quibusdam rebus loqui sicut intelligens, sed perceptum et dictum quod hoc usque non esset ejus intelligentia, quia cum didicit illa, hausit ex illis quos credebat intelligentes, aut quoque ex libris, admiratio intelligentiae ex illis induxit ideam quod etiam illa loqueretur ex intelligentia, sed usque non erat.