5838. De Reformatis Diu et per annuum tempus visum quomodo omnes reformati secundum nationes purificati sunt, et hoc admirando ordine secundum affectiones et eorum genera et species, purificationes fiebant variis modis, imprimis per praesentiam malorum, ita per fermentationis speciem, inde apparuerunt qui in jucundo illius mali essent, et tunc separati ab aliis et inde dejecti in varias plagas, imprimis in septentrionalem et meridionalem, ubi in societates ordinati sunt, et hoc in humilibus locis, mali in paludes et stagna; omnes illi qui exierunt societatibus suis, et spectaverunt circum se, quia tales erant, ut non aestimarent societatis jucundum et usum, illi dejecti sunt, plerique in paludes et stagna, ita infra terras, ne spectarent circum se, et se conjungerent malis; nam qui tales fuerunt, illi partim infestabant illos qui circum erant, quia tunc extra societatem, credentes se sic in libero esse, et cum in libero se quis esse putat, tunc in interiora sua venit, non retinentibus vinculis externis, ut in societate, quare in alium statum illico venerunt; qui tales sunt, ut aliis molestias et mala inferre volunt, illi cupiunt exire societatibus suis, et in tuto sic mala facere; tunc quidam ex illis qui exiverunt, alligaverunt se spiritibus malis infra, illos mali spiritibus sibi suis artibus alligarunt, illi cum intraverunt societatem, ligati erant malis spiritibus, nam qui semel illis ligatur, tenetur ligatus ab illis ubicunque est, quare mali spiritus cum illis communicabant intra societatem, et sic potuerunt malefacere societati, quapropter cum societas incepit infici ab illis, purificata est ab illis variis modis, hoc perstabat diu: erant quoque qui in inferioribus locis se absconderunt, et assurgebant, et similiter fecerunt,