Spiritual Experiences (Buss) n. 5839

Previous Number Next Number See English 

5839. et postea redierunt, sed omnes tales inventi et ejecti: quidam etiam artes calluerunt despicere infra se in ipsas domus, ac videre et audire illos qui infra, et quoque a lateribus, illi quia similiter egerunt, omnes inventi sunt et ejecti, illi pruritum scabiei intulerunt corpori meo; omnes erant tales qui non delectati sunt aliquo usu propter usum, sed aliquem usum fecerunt propter victum, et propter honores, famam, et lucrum, ut fines, verbo otium illis fuerat delectamentum, et qui otium prae usu amant, illi colligunt mala in spiritu suo, nam non determinant mentem ad usum, sed ad talia quae in mundo sunt, ita ad spurca et omnis generis mala, a quibus bene detinentur si delectantur usibus. - Tales purificationes nationum ex reformatis diu perstiterunt, datum est illis ut prius quasi scandere ad loca, ubi prius similes qui formaverunt prius coelum, postquam devastati sunt, et tunc ordinati a Domino, ut irent viam, quae tendebat ad societatem illis conformem, vel ad paludes et inferna, e quibus viis non illis deflectere licuit, et si deflecterent, puniebantur; qui deflectebant, cupiditatem habebant malefaciendi, seu [se] in libertatem mittendi ut possent mala facere, quare custoditae erant viae utrinque, et qui extra custodita ibat, puniebatur et in infernum suum conjiciebatur. Explorationes quales fuerunt, sunt plures, ab angelis clare visae per conversiones ad plagas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church