5840. Cum Babylonicis de symbolo Athanasii Loquutus aliquoties cum illis de Symbolo Athanasii, et ostensum quod inde illis ea doctrina sit, quod Dominus quoad Divinum unus sit cum Patre, quia legitur quod similiter aeterni, infiniti, omnipotentes, et plura, et quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, quia dicitur quod sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Divinum et Humanum Domini unum Christum, tum quod bina illa non commixta sint, sed quod Divinum receperit ad se Humanum, et quod inde pateat, quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, sicut anima in corpore, inseparata, et quod sic potestatem Humani sui habuerit ex suo Divino quod in Ipso, et quod sic non opus habuerint dixisse, quod potestatem habuerit ex Patre, cum a Seipso, quia Divinum Ipsius simile esset Divino quod vocatur Pater, et dictum quoque quod anima Domini actualiter fuerit a Divino quod Pater quia ab Ipso conceptus, sic quod Divinum Patris actualiter fuerit in Ipso; et sic si vellent separare Humanum a Divino foret sicut separare animam a corpore, cum haec audiverunt nihil potuerunt respondere, quaerentes varia ut explicarent, sed non potuerunt, - dicebant quod maneant in illis quae ex Consistorio Romae, sed quaesitum num ibi mutaverint aliquid ex illis quae in symbolo Athanasii, et responsum, quod prorsus nihil, - inde ostensum quod Divinam Domini potestatem sibi arrogaverint.