Spiritual Experiences (Buss) n. 5841

Previous Number Next Number See English 

5841. De Pontifice ultimo quod agnoverit Divinum in Verbo Loquutus cum Pontifice ultimo post 3 septimanas post obitum, loquutus per aliquot dies, et ostensum per plura, quod in Verbo et in singulis Verbi esset sensus spiritualis, et sic sanctissimum, cum singula attente audivit, tunc confessus est, quod Verbum sit Divinum, et quod hoc non sciverit in mundo, quia tunc modo exploraverat id secundum sensum literae, in quo non aliquid Divinum vidit, et quod ideo crediderit quod illa quae Pontifex in consistorio dictat, aeque Divinum sint, et quod inde Bulla Unigenitus, fassus nunc quod Verbum sit Ipsum Divinum, et quod dictamen in Consistorio nusquam debeat aliquid producere quod non concordat cum Verbo. 1758, 21 ad 25 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church