5842. De Sancta Coena Loquutus cum Christianis et quoque cum illis ex Babylonica gente, de sancta coena quod credant praesentiam materialem corporis et sanguinis Christi, et dictum quod illi qui obeunt sanctam coenam non cogitent de ea praesentia, sed solum de sancto ejus, inquisiverunt num aliquis cogitaverit aliter cum obivit sanctam coenam, et compertum quod vix aliquis, et dictum, quod id sit a Domino, ne tali idea sint, et quod inde sciri possit, quod modo sanctum e coelo influat, secundum correspondentiam: similiter Lutherani, quibus doctrina est, quod sint in, cum, et sub, quod nusquam de eo cogitent, sed solum de sancto, dum obeunt.