5843.
De Pontifice ultimo Benedictus XIV Post 3 septimanas post mortem datum est loqui cum Pontifice, et tunc per 4 dies de multis in mundo spirituali, imprimis de Domino, quod sit Deus coeli, et non aliquam
potestatem dederit cuidam homini, quia est potestas Solius Divini, etiam instructus est de remissione peccatorum, de coelo et inferno, de homine quod secundum vitam in mundo fiat illi, et perplura
similia, et tunc videbatur omnia illa intelligere, et quoque quasi credere, ita enim loquebatur, quare quidam spem de eo foverunt, quod fuerit Domini cultor in mundo, et in affectione veri; et sic
quod potuisset usui esse apud gentem illius religionis; sed erat talis ut secundum affectionem alterius loqueretur, et satis civiliter et astute; cum credebatur quod reciperet instructionem, tunc relictus
est suo amori, et inde principiis, et cum relictus ita erat, tunc unum egit cum astutissimis ex sua religione, approbando ac instigando, ut perderent illos qui ex religione reformata essent, sed
hoc clandestine; et quia alligatus malitiosissimis, et conatus prorsus perdere illos qui Domino omnem potestatem dederunt, et hoc variis modis,