5844.
Exploratus est qualis fuerat in mundo, usque ad propriam confessionem. 1) Quod Verbum nihil fecerit, et cum legerit id subsannaverit plura ibi, sicut prorsus non Divina, plura loca etiam recitata sunt
ab illo, ad quae cum subsannatione loquutus est, dicens solum quod ita scriptum secundum stylum tunc, verbo quod nihil Divini ibi compertus sit. 2) Quod ille in consistorio plus ex Divino loquatur,
quam loquutum est in Verbo, sic quod effata sua in consistorio supra Verbum extulerit. 3) Quod ideo bullam Unigeniti 100 confirmaverit et persuaserit ut reciperetur, quod fecerat multis modis, de quibus
aliqua produxit, et ulterius iverat quam prius. 4) Quod ideo Jesuitas prae reliquis amaverit et honoraverit, de qua re etiam aliqua dicta sunt, quomodo; cum ei dictum est quod multa pars illorum essent
diaboli, et quoque id ostensum est per quod congregarentur plures ad illum, ut videret illos quales erant,