5846. Ultimus ille papa, qui descriptus associavit se cum pessimis suae religionis, qui magi erant, et quoque ex illis ter emisit pessimos magos, unum ad perdendum qui pro Domino erat, duos ad reformatos ut seduceret illos; et quoque ipse voluit addiscere artes magicas, emisit etiam alios magos pessimos ad malefaciendum: et cum talis inventus est, tunc reductus est ad interiora sua, ita in phantasias, nam talium interiora sunt phantasiae, nam nihil cogitant de Deo, sed de se solo, et de sui cultu, et de astutiis, tunc adhuc clarius visus qualis fuerat, quod nempe Verbum primum aestimaverit, sed postea plane vilipenderit, et sua dictamina divina fecerit, quod crediderit se omnibus aliis sapientiorem esse, quia astutior, quod etiam ostensum, quod intrare posset in aliorum interiores affectiones, et videre illas, tum quod sanctos coluerit prae Domino, et illos numina fecerit: quod adamaverit malitiose astutos, et ideo Jesuitas.