5847. Postea deductus ad mare occidentale a parte spectante meridiem, et usque ad finem ejus, ubi substitit, et dixit quod ibi esse vellet, quia ibi astutissimi; sed usque inde deductus est in occidentem abinde versus illos qui in ultimis montibus, qui Neapolitani et pessimi Italiae, cum ibi erat, dixit etiam [quod] ibi vellet esse, quia astutissimi omnium, dicens quod ille astutior, ibi invenit quendam sanctum, qui maxime magus erat, tunc ex inferno eductus ut cum illo loqueretur, ille sanctus qui maxime magus se dicebat esse pontificem, cum illo loquutus est, et voluit certare quis astutior esset, et compertum quod is aeque astutus esset; postea ulterius deductus usque in septentrionem paulum, et dein reductus per varias ambages ita...................* ubi pessima inferna ex Babylonica gente, ex causa quia amavit talis, ut quoque attraheret et imbueret, sic ut repleret se infernis convenientibus suis interioribus, ita reductus ad terminum ultimum seu finem maris occidentalis, et ibi sponte se demersit, ita inter pessimos ex illis qui in mari occidentali. * Diagram