5848. De illis qui ratiocinantur de veris num ita sit, quod non ex primo limine sapientiae veniant Qui ratiocinantur de veris num ita sit vel non, tunc quisque loquitur et ratiocinatur de re ex sua scientia, et ex suis confirmativis, alter similiter, uterque ex confirmationibus credit suum effatum verum esse, ita subsistunt ambo in confirmando sua et in refutando alterius, nam omne falsum potest confirmari ut appareat sicut verum, inde subsistunt nec possunt ulterius progredi; at qui in veris est, ut sunt angeli coelestes, non ratiocinantur de illis, sed vident illa, et sic progrediuntur ab uno vero ad mille alia, et vident illa, haec quae inde fluunt et derivata sunt, cum audiuntur a spiritualibus, apparent ut incomprehensibilia, et ineffabilia, quia non sunt in vero quod subjectum in quali erat angelus coelestis, qui putabat spirituales aeque sapere ac illi, quia loqui potuerunt similiter ac aspectabilibus externis, et describere illa, quare demissus