Spiritual Experiences (Buss) n. 5849

Previous Number Next Number See English 

5849. est ad illos qui ratiocinabantur ita de veris, et audivit, is tunc dixit, quod nusquam crediderit quod talis obscuritas illis esset, voluit dicere insania, quia ne hilum veri videbant, ne quidem aliquid minutum ex vero,* et tunc primum per experientiam percepit, quale discrimen est, ut quoque sciret discrimen felicitatis coelestium ex sapientia, et spirituum ex ratiocinatione, communicabatur coelesti angelo jucundum illorum ex ratiocinatione, et tunc dixit, quod jucundum illorum esset ita absurdum, ut describere non posset, sed dictum est, quod id illorum jucundum sit, et quisque relinquatur suo jucundo, inde percepit discrimen felicitatis. Quaesitum num tales inter sapientes recipere possint sapientiam, ut multi, et dictum quod quantum in bono sunt, cum tenentur in illo bono, et cum sopiuntur interea falsa confirmata, quod tunc fit miraculose: inde patuit quales hodie sunt * Sidebar: spiritualis fides, coelestis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church