Spiritual Experiences (Buss) n. 5850

Previous Number Next Number See English 

5850. Christiani, per id quod distinguant Ecclesias secundum vera, et litigent de illis, et non curent bonum, quod nempe plerique ex eruditis ibi tales sint; sed usque possunt iidem percipere vera cum convertuntur ad illos qui in veris sunt, et ex ideis cum illis loquuntur, non autem cum non ex ideis. - Cum spirituales ita loquuntur, usque non sunt in phantasiis, # * sed si in malo sunt, tunc cum in interiora sua mittuntur ac in infernum veniunt in phantasiis sunt, nam tunc sistunt falsa sua in formis quae apparent sicut reales, cum tamen sunt ludibria, quisque ibi qui in falsis est, illa credit realia esse, at qui in bono est, si illa videret, obstupesceret - Quidam erat qui se confirmavit contra conjunctionem Ecclesiarum ex bonis charitatis, quia contra syncretismum, sed dictum ei est, quod si pro principio sumit syncretismum ex veris fidei, et distinctionem Ecclesiarum secundum illa, quod nusquam venturus sit in lucem, aliter si sumeret pro principio bonum charitatis, quod venturus esset in lucem, quod etiam per infusam lucem de bono, fassus est, erat Wolfius pastor. * Sidebar: # Ostensum angelo coelesti per inspectionem in tales societates, ubi apparuit inde coloratum pulchrum sicut irideum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church